Rozmiar: 15909 bajtów

CXXXVIII.

1326, Juni 10. Reichenbach.

Herzog Bolko (No. CXVI.) befreit die Güter des Nikolaus von Seidlitz in Baumgarten von gewissen Diensten und Leistungen.

In nomine domini amen. Et si principis benigna pietas cunctos sibi subditos tenetur in solita clementia, prosequi gratiose eos tamen specialibus amplecti debet favoribus manusque eis largiores porrigere, qui per servitiorum suorum constantiam plus aliis meruerunt. Hinc est, quod nos Bolko, dei gracia dux Slezie et dominus de Furstinbergk, recognoscentes publice volumus ad universorum notitiam pervenire, quod considerantes servitia fidelia, que fidelis noster et dilectus dominus Nicolaus de Sydelicz nobis exhibuit sepius utiliter et exhibere poterit in futurum, volentes ideoque aliquod et condignum mercedis premium elargiri, dedimus et contulimus bona voluntate eidem domino Nicolao omnibus quoque suis heredibus et successoribus super bonis suis viginti tribus mansis, quos habere dinoscitur in villa Bawmgarthen, sitis in latere versus Franckenbergk in districtu nostro Franckensteynensi, in exactione nostra pecuniali et annonali servitia dextrariali defectu monete pecunia monetali adiuncto iudicio manus et capitis ibidem necnon in omnibus et singulis nostris obventionibus et omnibus iuribus aliis, que ratione ducatus nobis deberi possent de bonis supradictis libertatem totalem meram et omnimodam damusque libertatem, ut homines in bonis illis supradictis in qualibuscunque causis bona predicta tangentibus non tenebuntur comparere ad iudicium nostrum, quod habemus in latere ville predicte versus Franckensteyn cum servitio dextrariali et aliis iuribus ducalibus, que omnia pro nobis et nostris heredibus in bonis eisdem reservamus imperpetuum duratura. In cuius rei certitudinem et memoriam perpetuam presentes fieri et dari iussimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Actum et datum Rychenbach anno domini M°. CCC°. vicesimo sexto, tertia feria proxima ante festum beati Viti presentibus hiis testibus: domino Hermanno de Rychenbach, domino Arnoldo et domino Hermanno de Peterswalde, domino Schibcone de Schecczaw militibus; Cunado Scolare de Hayn, Tammone de Sydelicz, Johanne de Cameren curie nostre notario et aliis.

Fälschung des 16. Jahrhunderts. Ein echtes Siegel des Herzogs an grünseidener geflochtener Schnur angehängt.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów